monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 7, 3
Omnes in verbis novissimae syllabae, quae sunt huiusmodi, ut res et ses, longae sunt, quia producit eas numerus pluralis, ut amares, amaretis, amasses, amassetis. Item producenda sunt quae in c terminantur, ut fac, dic, duc, induc; aut i, ut amavi, amari; aut in u, ut amatu. Corripiuntur autem quae in m aut in es, ut amem, ames; vel in us, ut amamus; vel in t, ut amat; vel in re, ut amare; vel in tis, ut amatis.